monumenta.ch > Augustinus > 122
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXI. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXIII. SERMO AD POPULUM.

IN PSALMUM CXXII. SERMO AD PLEBEM. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Ascendentis cantica ex ordine cum Sanctitate vestra consideranda suscepi; ascendentis et amantis, et ideo ascendentis quia amantis. Omnis amor aut ascendit, aut descendit. Desiderio enim bono levamur ad Deum, et desiderio malo ad ima praecipitamur. Sed quia iam malo desiderio lapsi cecidimus; superest nobis, si agnoscimus quis ad nos non ceciderit, sed descenderit, haerendo illi ascendere; quia viribus nostris non possumus. Ipse dixit Dominus noster Iesus Christus, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo. Tanquam de se solo videtur dixisse. Ergo caeteri remanserunt, quia solus ascendit, qui solus descendit? Quid debent facere caeteri? Uniri corpori ipsius, ut sit unus Christus, qui descendit et ascendit. Descendit caput, ascendit cum corpore; vestitus Ecclesiam suam, quam sibi exhibuit sine macula et ruga. Solus ergo ascendit. Sed et nos quando cum illo sic sumus, ut in illo membra eius simus; et nobiscum solus est, et ideo unus, et semper unus. Unitas nos compaginat uni: et illi soli cum illo non ascendunt, qui cum illo unus esse noluerint. Iam vero quoniam ipse qui in coelo positus est, et carne suscitata immortalis, per quam fuit ad tempus mortalis, et nihil in coelo persecutionum patiens, nihil malitiarum et opprobriorum, sicut in hac terra quando pro nobis omnia sustinere dignatus est; compassus tamen corpori suo in terra laboranti, dixit, Saule, Saule, quid me persequeris? iam ipsum nemo tangebat, et se pati persecutionem de coelo clamabat: non praeter spem esse debemus, imo cum magna fiducia praesumere, quia si per charitatem ipse nobiscum in terra est, per eamdem charitatem et nos cum eo in coelo sumus. Sed diximus quemadmodum nobiscum ipse in terra sit; vocem eius diximus de coelo sonantis, Saule, Saule, quid me persequeris? cum eum Saulus omnino non tangeret, sed nec videret: quomodo autem ostenditur quia et nos cum illo in coelo sumus? Eodem ipso Paulo apostolo dicente: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ergo et ille adhuc deorsum est, et nos iam sursum sumus: ille deorsum est compassione charitatis, nos sursum sumus spe charitatis. Spe enim salvi facti sumus. Sed quia spes nostra certa est; quamvis futurum sit, sic de nobis dicitur, quasi iam factum sit.
2 Ascendat ergo iste cantator; sed de unoquoque corde vestrum cantet hic homo, et unusquisque sit iste homo. Cum enim dicitis illud singuli, quia omnes unum estis in Christo, unus homo illud dicit: et non, Ad te, Domine, levavimus oculos nostros; sed, Ad te, Domine, levavi oculos meos. Debetis quidem putare unumquemque vestrum loqui; sed unus ille maxime loquitur, qui etiam diffusus est toto orbe terrarum. Unus ille loquitur, qui alibi dicit, A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum. Quis est qui clamat a finibus terrae? quis unus homo diffusus est usque ad fines terrae? Unusquisque homo in regione sua potest clamare; numquid a finibus terrae? Sed haereditas Christi, de qua dictum est, Dabo tibi gentes hoereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, ipsa clamat et dicit, A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum. Angatur cor nostrum, et clamemus. Unde angatur cor nostrum? Non de his quae hic patiuntur et mali, verbi gratia, quia damnum patiuntur: nam si inde angitur cor, cinis est. Quia nescio quem tuorum ex voluntate Dei amisisti, si inde angitur cor, quid magnum? Hinc anguntur et corda infidelium; ista patiuntur et qui nondum in Christum crediderunt. Unde angitur cor christiani? Quia nondum cum Christo vivit. Unde angitur cor christiani? Quia peregrinatur et desiderat patriam. Si inde angitur cor tuum, etiamsi felix secundum saeculum fueris, gemis; et si omnia prospera confluant, et undique tibi iste mundus arrideat, tu tamen gemis, quia in peregrinatione te constitutum vides; et sentis iam quidem te habere felicitatem secundum oculos stultorum, sed nondum secundum promissionem Christi: illam quaerens gemis, illam quaerens desideras, et desiderando ascendis et ascendendo cantas Canticum graduum, et cantando Canticum graduum, dicis, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo.
3 Ascendens, quo levaturus erat oculos, nisi illuc quo tendebat, et ascendere desiderabat? De terra enim ad coelum ascendit. Ecce terra deorsum, quam calcamus pedibus nostris; ecce etiam coelum sursum, quod videmus oculis nostris; et ascendendo cantamus, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Ubi sunt ergo scalae? Tanta enim intervalla conspicimus inter coelum et terram, tanta separatio est, et tanta spatia locorum: illuc volumus ascendere, scalas non videmus: numquid forte fallimus nos, quia Canticum graduum, id est, canticum ascensionis cantamus? Ascendimus ad coelum, si cogitamus Deum, qui ascensus in corde fecit. Quid est ascendere in corde? Proficere in Deum. Quomodo omnis qui deficit, non descendit, sed cadit: sic omnis qui proficit, ascendit: sed si sic proficiat, ut non superbiat; si sic ascendat, ut non cadat: si autem proficiendo superbiat, ascendendo iterum cadit. Sed ut non superbiat, quid debet facere? Levet oculos suos ad illum qui habitat in coelo, non se attendat. Omnis enim superbus se attendit, et magnus sibi videtur qui sibi placet. Sed qui sibi placet, stulto homini placet; quia ille ipse stultus est, cum sibi placet. Solus securus placet qui Deo placet. Et quis est qui placet Deo? Cui placuerit Deus. Displicere sibi Deus non potest; placeat et tibi, ut placeas illi. Sed tibi ille placere non poterit, nisi tu tibi displicueris. Si autem displices tibi, tolle a te oculum. Utquid te enim attendis? Si enim vere te attendis, invenis in te quod tibi displiceat; et dicis Deo, Peccatum meum ante me est semper. Peccatum tuum sit ante te, ut non sit ante Deum; et tu noli esse ante te, ut sis ante Deum. Quomodo enim volumus ut non a nobis avertat faciem Deus, sic volumus ut avertat faciem a peccatis nostris: nam utrumque illi cantatur in Psalmis. Ne avertas faciem tuam a me; vox est psalmi, vox est ergo nostra: et ille qui dicit, Ne avertas faciem tuam a me; vide quid dicat alio loco: Averte faciem tuam a peccatis meis. Si vis ut avertat faciem suam a peccatis tuis, tu ipse a te averte faciem tuam, et a peccatis tuis noli avertere. Si enim non ab eis averteris faciem tuam, tu ipse irasceris peccatis tuis: si autem tu non avertis faciem tuam a peccatis tuis, tu agnoscis, et ille ignoscit.
4 At vero a te leva oculos ad illum, et dic, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Coelum, fratres mei, si corporaliter intellexerimus hoc quod videmus oculis corporeis, vere sic errabimus, ut non putemus nos illuc ascendere, nisi scalis positis, aut aliquibus machinamentis: si autem spiritualiter ascendimus, spiritualiter coelum intelligere debemus; si ascensus in affectu, coelum in iustitia. Quod est ergo coelum Dei? Omnes sanctae animae, omnes iustae animae. Nam et Apostoli quamvis in terra essent carne, coelum erant; quia in illis Dominus sedens, per totum mundum ambulabat. Ergo habitat in coelo. Quomodo? Quomodo dicit in alio psalmo, Tu autem in sancto habitas, laus Israel. Qui habitat in coelo. habitat in sancto: sancto quid, nisi templo suo? Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Sed omnes adhuc infirmi et secundum fidem ambulantes, secundum fidem sunt templum Dei, erunt aliquando et secundum speciem templum Dei. Quamdiu sunt templum secundum fidem? Quamdiu in ipsis Christus per fidem habitat; sicut dicit Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Sunt autem iam coeli in quibus per speciem iam habitat Deus, videntes eum facie ad faciem; omnes sancti Angeli, omnes sanctae Virtutes, Potestates, Sedes, Dominationes, Ierusalem illa coelestis unde peregrinando ingemiscimus, et quam desiderando oramus: ibi habitat Deus. Illuc levavit iste fidem, illuc ascendit affectu, desiderando: et ipsum desiderium facit animam desudare sordes peccatorum, et mundari ab omni labe, ut fiat et ipsa coelum; quia levavit oculos ad eum qui habitat in coelo. Nam si coelum istud corporeum quod oculis videmus, intellexerimus esse habitationem Dei; transitura est habitatio Dei, quia coelum et terra transient. Deinde antequam faceret Deus coelum et terram, ubi habitabat? Sed dicit aliquis: Et antequam faceret Deus sanctos, ubi habitabat? In se habitabat Deus, apud se habitabat, et apud se est Deus. Et quando dignatur habitare in sanctis, non sic sunt sancti domus Dei, ut ipsa subtracta cadat Deus. Aliter enim nos habitamus in domo, aliter Deus in sanctis: tu habitas in domo; si subtracta fuerit, cadis; Deus autem sic habitat in sanctis, ut si ipse discesserit, cadant. Quicumque ergo sic portat Deum, ut sit templum Dei; non putet sic a se portari Deum, ut terreat Deum, si se subducat. Vae illi si se subtraxerit Deus; quia ipse cadit: nam Deus in se semper manet. In quibus nos habitamus, ipsa nos continent; in quibus Deus habitat, ipse illos continet. Iam videte quantum interest inter nostram habitationem, et Dei: et sic dicat anima, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo; ut intelligat quia Deus nec coelo indiget, ubi habitet; sed coelum ipso indiget, ut ab ipso inhabitetur.
5 Quid ergo sequitur, quia dixit, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo? Quomodo levasti oculos tuos? Ecce sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae; sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri. Et servi sumus, et ancilla sumus: ille et dominus est, et domina est. Aut quid sibi volunt ista verba? et quid sibi volunt istae similitudines rerum? Attendat aliquantum Charitas vestra. Non mirum si servi sumus, et ille dominus est; sed mirum si ancilla sumus, et ille domina est. Sed neque hoc mirum quia ancilla sumus; Ecclesia enim sumus: nec illud mirum, quia et ipse domina est; virtus enim est et sapientia Dei. Audi ergo Apostolum dicentem: 'Nos autem praedicamus Christum crucifixum; Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Iudaeis et Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam' . Ut iam sit servus populus, et sit ancilla Ecclesia; Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: utrumque audisti, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Cum ergo audis Christum, leva oculos tuos in manus Domini tui; cum audis Dei virtutem et Dei sapientiam, leva oculos tuos in manus dominae tuae: quia et servus et ancilla es; servus, quia populus es; ancilla, quia Ecclesia es. Ipsa autem ancilla magnam dignitatem invenit apud Deum: uxor facta est. Sed donec veniat ad amplexus illos spirituales, ubi secure perfruatur eo quem dilexit, et cui suspiravit in ista diuturna peregrinatione, sponsa est: et accepit arrham magnam, sanguinem sponsi, cui secura suspirat. Nec illi dicitur, Noli amare; quomodo dicitur aliquando virgini iam desponsatae, et nondum nuptae: et iuste dicitur, Noli amare; cum facta fueris uxor, tunc ama: recte dicitur, quia praeproperum et praeposterum desiderium est, et non castum, amare eum cui nescit an nubat. Potest enim fieri ut alius sponset, et alius ducat uxorem. Quia vero nullus alius est qui Christo praeponatur, secura amet ista: et antequam illi iungatur, amet, et de longinquo suspiret et de longinqua peregrinatione. Solus ducet, quia solus talem arrham dedit. Quis enim potest sic ducere, ut moriatur pro ea quam vult ducere? Si enim mori pro ea voluerit, non erit qui ducat. Securus autem ille pro sponsa mortuus est, quam resurgens erat ducturus. Verumtamen, fratres, interim simus quomodo servi et ancilla. Dictum est quidem Non vos dicam servos, sed amicos, : sed forte solis discipulis dixit Dominus? Audite apostolum Paulum dicentem: Itaque iam, inquit, non est servus, sed filius; si autem filius, et haeres per Deum. Populo dicebat, fidelibus dicebat. Iam ergo in nomine Domini redempti sanguine ipsius, loti lavacro ipsius, filii sumus, filius sumus; quia sic multi sumus, ut in illo unus simus. Quid ergo sibi vult, quod adhuc tanquam servi loquimur? Numquid tantum meritum habere possumus in Ecclesia, quamvis iam filii facti ex servis, quantum habuit ipse apostolus Paulus? Et tamen quid dicit in Epistola? Paulus servus Christi Iesu. Si ille se adhuc dicit servum, per quem nobis Evangelium praedicatum est; quanto magis nos debemus agnoscere conditionem nostram, ut maior sit in nobis gratia ipsius? Primo enim servos fecit, quos redemit. Sanguis enim ille pro servis pretium est, pro sponsa pignus est. Agnoscentes itaque conditionem nostram, etsi iam filii per gratiam, servi tamen propter creaturam, quia universa creatura Deo servit, dicamus: 'Sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae: sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri.'
6 Dixit et quare, sicut servi oculos habent in manus domini sui, et sicut ancillae oculos habent in manus dominae suae; sic, inquit, oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Et quasi quaereres, Utquid? Quoadusque, inquit, misereatur nostri. Quales ergo voluit servos intelligi, fratres, qui oculos habent in manus dominorum suorum; et quales ancillas, quae oculos habent in manus dominae suae, quoadusque misereatur domina earum? Qui sunt isti servi et ancillae, qui sic habent oculos in manus dominorum suorum, nisi qui iubentur caedi? Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri. Quomodo? Sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae. Ergo et illi et illae, quoadusque misereatur vel dominus vel domina. Fac ergo aliquem dominum iussisse servum caedi: vapulat servus, sentit plagarum dolores; attendit ad manus domini sui, quoadusque dicat, Parce. Manum enim, ipsam potestatem dicit. Ergo quid dicimus, fratres? Iussit nos caedi Dominus noster, et domina nostra sapientia Dei iussit nos caedi; et in hac vita vapulamus, et tota ista vita mortalis plaga nostra est. Audi vocem psalmi: Pro iniquitate erudisti hominem; et tabescere fecisti sicut araneam animam meam. Attendite, fratres, quam tabida est aranea, ut levi tactu conquassetur et moriatur. Et ne quasi carnem solam infirmitate mortalitatis putaremus nos habere tabidam, non dixit, Tabescere me fecisti; ne secundum carneam intelligeremus: sed ait, Tabescere fecisti sicut araneam animam meam. Nihil enim infirmius anima nostra posita in mediis tentationibus saeculi, in mediis gemitibus et parturitionibus molestiarum; nihil ea infirmius donec haereat soliditati coelesti, et sit in templo Dei, unde iam non cadat: quia primo ut veniret ad hanc infirmitatem et tabificationem, sicut aranea infirma facta est, et de paradiso expulsa est. Tunc iussus est servus caedi. Fratres mei, videte ex quo vapulamus. In omnibus qui ab initio generis humani nati sunt, in omnibus qui nunc sunt, in omnibus qui postea nascentur, Adam vapulat. Vapulat Adam, id est, genus humanum; et multi sic obduruerunt, ut nec plagas suas sentiant. Qui vero ex ipso genere filii facti sunt, receperunt sensum doloris: sentiunt se vapulare, et noverunt quis iussit ut vapulent; et levaverunt oculos suos ad eum qui habitat in coelo; et sic sunt oculi eorum in manus Domini sui, quoadusque misereatur, sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae. Vides felices aliquos in isto saeculo ridentes, iactantes se; non vapulant: imo peius vapulant; hoc ipso gravius caeduntur, quo sensum iam perdiderunt. Evigilent, et vapulent; sentiant quia vapulant, sciant quia vapulant, et doleant quia vapulant. Quoniam qui apponit scientiam, apponit dolorem: hoc Scriptura dixit. Ideo Dominus in Evangelio: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur.
7 Audiemus vocem hominis qui vapulat, et sint istae uniuscuiusque nostrum voces et quando nobis bene est. Nam quis non intelligat vapulare se quando aegrotat, quando in carcere est, quando forte in catena, quando forte latrones patitur? Quando ab aliquibus improbis ei aliquae molestiae irrogantur, sentit vapulare se. Magnus sensus est, videre quia vapulat et quando illi bene est. Non enim ait Scriptura in Iob, Tentationibus abundat vita humana; sed ait, Numquid non tentatio est vita humana super terram? Totam ipsam vitam tentationem dixit. Omnis ergo vita tua super terram, plagae tuae sunt. Plange quamdiu vivis in terra: sive feliciter vivas, sive in aliqua tribulatione constitutus sis, clama, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Ad manus Domini, qui te iussit caedi, cui dicis in alio psalmo, Propter iniquitatem erudisti hominem; et tabescere fecisti sicut araneam animam meam; clama ad manus caedentis, et dic, Miserere nostri, Domine, miserere nostri. Nonne sunt istae voces vapulantis: Miserere nostri, Domine, miserere nostri?
8 Quoniam multum repleti sumus despectione. In plurimum repleta est anima nostra; opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis. Qui despicitur, contemnitur. Omnes qui secundum Christum pie volunt vivere, necesse est patiantur opprobria, necesse est contemnantur ab his qui nolunt pie vivere, quorum felicitas tota terrena est. Irridentur illi qui felicitatem vocant quam oculis videre non possunt, et dicitur eis: Quid credis, insane? Vides quod credis? Reversus est aliquis ab inferis, et retulit tibi quid ibi agitur? Ecce ego quod amo video, et fruor. Despiceris, quia speras quod non vides; et despicit te ille, qui quasi tenet quod videt. Attende si ipse tenet: noli turbari; vide si ipse tenet, et non tibi insultet; ne cum putas eum felicem in praesenti, amittas veram felicitatem futuram: noli turbari; attende si tenet. Labitur hoc ab illo quod tenet, vel ipse ab eo quod tenet; necesse est transeat aut ipse per res suas, aut res ipsius per illum. Per quem res transeunt suae? Qui vivus labefactus erit. Quis transit per res suas? Qui in divitiis moritur; quia cum moritur, non eas secum aufert ad inferos. Domum meam habeo, iactavit se. Quaeris, Quam domum tuam? Quam mihi dimisit pater meus. Et ille unde habuit hanc domum? Avus noster illi eam dimisit. Recurre et ad proavum, inde ad atavum, et iam nomina non potest dicere. Non inde potius terreris, quia multos attendis transisse per illam domum, et neminem ipsorum secum illam tulisse ad aeternam domum? Pater tuus hic eam dimisit; transiit per illam: sic et tu transibis. Si ergo transitum habetis in domo vestra, stabulum est transeuntium, non habitatio commanentium. Et tamen quia nos ea quae futura sunt speramus, et in futuram felicitatem suspiramus, et nondum apparuit quod erimus, quamvis iam filii Dei simus; quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo: repleti sumus despectione, id est contemptu, ab his qui felicitatem quaerunt vel habent in isto saeculo.
9 In plurimum repleta est anima nostra; opprobrium eis qui abundant; et despectio superbis. Quaerebamus qui sunt qui abundant; exposuit tibi cum dixit, superbis. Quod est autem, opprobrium; hoc est, despectus: et quod est, qui abundant; hoc est, superbis. Repetitio sententiae est, opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis. Quare abundant superbi? Quia hic volunt esse felices. Quid? quando et ipsi miseri sunt, numquid abundant? Sed forte quando miseri sunt, non nobis insultant. Intendat Charitas vestra. Tunc insultant forte quando felices sunt, quando se iactant in pompa divitiarum suarum, quando se iactant in ventositate falsorum honorum; tunc insultant nobis, et quasi dicunt: Ecce mihi bene est, fruor ego rebus praesentibus, recedant a me qui promittunt quod non ostendunt; quod video teneo, quod video fruor; bene mihi sit in hac vita. Tu securior esto; quia resurrexit Christus, et docuit te quid in alia vita daturus sit: certus esto quia dat. Sed insultat ille, quia tenet. Ferto insultantem, et ridebis gementem: postea enim veniet tempus quando dicturi sunt illi ipsi, Hi sunt quos aliquando habuimus in risum. Verba sunt libri Sapientiae; quia prodidit nobis Scriptura quae dicturi sunt illi ipsi qui nos modo irrident, et qui nos despiciunt, et a quibus impleti sumus opprobrio et despectione: quae verba habebunt tunc, quando a veritate despicientur. Videbunt enim ad dexteram fulgere quos secum commixtos contempserant, cum factum fuerit in illis quod dixit Apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria; et dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Et sequentur in eo sermone, et adiicient: Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quid nobis profuit superbia? et divitiarum iactatio quid contulit nobis? Ibi tu non eis insultas, quia iam ipsi sibi insultant. Quod donec fiat, fratres, levemus oculos ad eum qui habitat in coelo; et non ab illo tollamus oculos, quoadusque misereatur nostri, et liberet ab omni tentatione et opprobrio et despectu.
10 Huc accedit quod aliquando et ipsi qui sunt in flagello infelicitatis temporalis, insultant nobis. Invenis aliquem pro merito iniquitatum suarum, sive occulto iudicio Dei, sive manifesta damnatione, mitti in carcerem, portare catenam: et ipse insultat. Et cum ei dictum fuerit, Quare non bene vixisti? ecce quo venisti male vivendo: ille respondet, Quare illi qui bene vivunt, ista patiuntur? Sed illi propterea patiuntur, ut probentur, ut tentationibus exerceantur, ut flagellis proficiant; quia flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et si Unicum sine peccato flagellavit, et pro omnibus tradidit eum, quomodo debemus nos flagellari, qui fecimus quare flagellamur? Cum ista dixerimus, illi et de infelicitate superbiunt adhuc, et afflicti, nondum humiliati, respondent, et dicunt: Ista sunt verba Christianorum vanorum, qui credunt quod non vident. Si et ipsi insultant, quid putamus, fratres, quasi non eos commemoratos in hoc psalmo, cum diceret, Opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis: quandoquidem insultatur Christianis et ab eis qui non abundant; sed cum sint in egestate et aerumnis, nec ipsi cessant insultare? Certe ergo, Opprobrium eis qui abundant: an forte nullus invenitur qui etiam positus in calamitate insultet? Si non insultavit latro, qui cum crucifixo Domino crucifixus erat? Ergo si insultant et illi qui non abundant, quare psalmus ait, Opprobrium eis qui abundant? Si diligenter discutiamus, et ipsi abundant. Unde abundant? Nam nisi abundarent, superbi non essent. Alius enim abundat pecunia, et inde superbus est; alius abundat honoribus, et inde superbus est; alius abundare se iustitia putat, et inde superbit, quod peius est. Qui videntur non abundare pecunia, iustitia sibi videntur abundare adversus Deum; et positi in calamitatibus se iustificant, Deum accusant, et dicunt: Quid admisi, aut quid feci? Et tu dicis: Respice, recordare peccata tua, si nihil fecisti. Titillatur aliquantum conscientia, et redit ad se, et cogitat facta sua mala; et cum cogitaverit facta sua mala, nec sic vult confiteri quia digna patitur: sed dicit, Ecce manifeste feci multa; sed multos video peiora fecisse, et nihil mali pati. Iustus est contra Deum. Abundat ergo et ipse, plenum habet pectus iustitia; quandoquidem illi Deus videtur malefacere, et ipse sibi videtur iniuste pati. Et si dares illi navim gubernandam, in naufragium iret cum illa: vult autem Deum excutere de gubernatione huius mundi, et ipse tenere gubernacula creaturae, et distribuere omnibus dolores et laetitias, poenas et praemia. Infelix anima! et quid miramini? abundat, sed abundat nequitia, abundat malitia; et eo plus abundat nequitia, quo sibi videtur abundare iustitia.
11 At vero christianus homo non debet abundare, sed pauperem se debet cognoscere; et si habet divitias, scire debet quia non sunt illae verae divitiae, ut alias desideret. Qui enim divitias falsas desiderat, veras non quaerit: qui autem veras quaerit, adhuc pauper est; et recte dicit, Pauper et dolens ego sum. Rursus ille qui et pauper est, et nequitia plenus est, unde dicitur abundare? Quia displicet illi quia pauper est, et iustitia ipsa videtur abundare in corde suo adversum iustitiam Dei. Et quae abundantia iustitiae nostrae? Quantacumque iustitia in nobis fuerit, ros est nescio quis ad illum fontem; ad saginam illam tantam stillicidia quaedam sunt, quae vitam nostram molliant, et duram iniquitatem solvant. Modo desideremus de pleno fonte iustitiae saginari, desideremus ubertate illa satiari, de qua dicitur in psalmo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Hic autem cum sumus, inopes nos esse intelligamus et egentes, non solum harum divitiarum quae non sunt verae divitiae, sed et ipsius salutis. Et quando sani sumus, intelligamus quia infirmamur. Quamdiu enim corpus hoc esurit et sitit, quamdiu hoc corpus vigilando fatigatur, stando fatigatur, ambulando fatigatur, sedendo fatigatur, manducando fatigatur; quocumque se verterit ad subsidium fatigationis, ibi invenit aliam fatigationem: non est ergo perfecta sanitas, nec in ipso corpore. Non sunt ergo illae divitiae, sed mendicitas; quia quanto magis abundant, tanto crescit inopia et avaritia. Non est ista salus corporis, sed infirmitas. Paregorizamur quotidie medicamentis Dei, quia manducamus et bibimus: medicamenta ipsa sunt, quae nobis apponuntur. Fratres, si vultis videre qualis morbus nos habeat; qui ieiunat septem diebus, fame consumitur. Ergo illa fames ibi est; sed ideo illam non sentis, quia quotidie illam curas: ergo nec ipsa sanitas nobis est perfecta.
12 Intendat Charitas vestra quomodo nos intelligamus inopes, ut gaudeamus ad eum, et levemus oculos ad eum qui habitat in coelo. Non sunt illae verae divitiae; plus augent cupiditatem eis qui eas possident. Non est illa vera corporis sanitas; quia portatur infirmitas ubique defectiva: quocumque se verterit, deficit. In ipso adiutorio non invenies firmamentum: lassatur stando; sedere vult; numquid vel sedendo durabit? Quod sibi elegit ut non fatigaretur, ibi habet deficere. Lassatus est vigilando, dormiturus est: numquid quia dormivit, non deficit? Lassatus est iuiunando, refecturus est: si plus refecerit, inde deficit. In nulla re potest perseverare ista infirmitas. Iustitia quid? Quanta iustitia est inter tantas tentationes? Possumus continere ab homicidio, ab adulterio, a furtis, a periuriis, a fraudibus: numquid ab iniquis cogitationibus? numquid et a suggestionibus malarum cupiditatum? Quae est ergo iustitia nostra? Totum ergo esuriamus, totum sitiamus, et veras divitias, et veram sanitatem, et veram iustitiam. Quae sunt verae divitiae? Coelestis illa mansio in Ierusalem. Quis enim dicitur dives in hac terra? Quando laudatur dives, quid dicitur? Multum dives est; nihil illi deest. Laus certa laudantis illa est: nam ista non est, cum dicitur, Nihil illi deest. Attende si nihil deest. Si nihil cupit, nihil illi deest: si autem adhuc cupit maiora, quam quae habet, ad hoc accesserunt divitiae, ut egestas cresceret. In illa vero civitate verae erunt divitiae, quia ibi nihil nobis deerit; quia nec indigebimus aliqua re, et vera sanitas erit. Quae est vera sanitas? Cum absorpta fuerit mors in victoriam, et cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem; tunc erit vera sanitas, tunc erit vera et perfecta iustitia, ut nihil mali non solum facere, sed nec cogitare possimus. Modo autem inopes, pauperes, egentes, dolentes suspiramus, gemimus, oramus, levamus oculos ad Deum: quoniam et illi qui felices sunt in hoc mundo, despiciunt nos; abundant enim: et illi qui infelices sunt in hoc saeculo, despiciunt; quia et ipsi abundant, et iustitia est in corde ipsorum, sed falsa. Ideo non perveniunt ad veram, quia repleti sunt falsa. Tu autem ut pervenias ad veram, esto egens et mendicus ipsius iustitiae; et audi Evangelium: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXI. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXIII. SERMO AD POPULUM.
monumenta.ch > Augustinus > 122